monumenta.ch > Servius > 251 > 496 > 784 > 111 > 708 > 170 > 42 > 876 > 681 > 53 > 650 > 514 > 162 > 340 > 667 > 512 > 295 > 55 > 752 > 717 > 15 > 147 > 426 > 58 > 176 > 113 > 404 > 783
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 782 <<<     >>> Versus 784

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 783

1 lm|septemque una sibi muro circumdabit arces|lm bene urbem Romam dicit septem inclusisse montes. et medium tenuit: nam grandis est inde dubitatio. et alii dicunt breves septem colliculos a Romulo inclusos, qui tamen aliis nominibus appellabantur. alii volunt hos ipsos, qui nunc sunt, a Romulo inclusos, id est Palatinum, Quirinalem, Aventinum, Caelium, Viminalem, Esquilinum, Ianicularem. alii vero volunt hos quidem fuisse, aliis tamen nominibus appellatos: quae mutata sunt postea, ut de multis locis et fluminibus legimus, ut 'saepius et nomen posuit Saturnia tellus'.
Servius HOME

bav1646.296 bnf7959.177 bnf7960.136 bnf7962.72 bnf10307.357 csg861.148 med221.254 ubk206.221 uldBPL52.55

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik