monumenta.ch > Servius > 246 > 193 > 800 > 558 > 565 > 434 > 86 > 541 > 665 > 502 > 716 > 54 > 595 > 349 > 722 > 89 > 526 > 210 > 290 > 582 > 255 > 487 > 416 > 482 > 52 > 427 > 228 > 48 > 209 > 445 > 484 > 478 > 206 > 704 > 268 > 434 > 397 > 571 > 653 > 601 > 146 > 714 > 738 > 22 > 415 > 669 > 294 > 712
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 711 <<<     >>> Versus 713

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 712

1 lm|qui nomentum urbem|lm hoc ex sua persona dicit poeta: nam adhuc civitas Nomentana non fuerat, ut in sexto ait 'hi tibi Nomentum et Gabios', item 'haec tum nomina erunt, nunc sunt sine nomine terrae'.
2 lm|rosea rura velinlm Velinus lacus est circa Reate iuxta agrum, qui Rosulanus vocatur. Varro tamen dicit lacum hunc a quodam consule in Narem vel Nartem fluvium derivatum - nam utrumque dicitur - esse diffusum. post quod tanta est loca secuta fertilitas, ut etiam perticae longitudinem altitudo superaret herbarum: quin etiam quantum per diem demptum esset, tantum per noctes crescebat: quod Vergilius ad suam provinciam transtulit, dicens 'et quantum longis carpent armenta diebus, exigua tantum gelidus ros nocte reponet'.
Servius HOME

bav1646.319 bnf7959.191 bnf7960.148 bnf7962.78 bnf10307.377 csg861.248 med221.274 uldBPL52.75

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik