monumenta.ch > Servius > 367 > 40 > 26 > 55 > 22 > 63 > 19 > 90 > 37 > 46 > 55 > 79 > 60 > 35 > 86 > 87 > 90 > 89 > 45 > 61 > 32 > 7 > 61 > 60 > 85
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 84 <<<     >>> Versus 86

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 85

1 lm|mactat|lm mactatio post immolationem est; unde bono usus est conpendio. sane hysteroproteron est in hoc versu: primum enim est 'cum grege sistit ad aram' et sic 'mactat', id est auget, perficit.
2 lm|sacra|lm] sciendum 'sacrum' proprie esse quod ad deos pertinet. et hic breviter factum sacrificium dixit.
3 lm|cum grege|lm ambitiose poeta triginta filios gregem dixit.
Servius HOME

bav1646.328 bnf7959.195 bnf7960.152 bnf7962.82 bnf10307.384 csg861.279 med221.280 uldBPL52.81

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik