monumenta.ch > Servius > 54 > 98 > 9 > 1 > 71 > 55 > 5 > 57 > 2 > 51 > 41 > 4 > 12 > 1 > 74 > 37 > 20 > 80 > 59 > 18 > 80 > 77 > 53 > 68 > 97 > 68 > 7 > 14 > 3 > 24 > 71 > 60 > 19 > 90
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 89 <<<     >>> Versus 91

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 90

1 lm|rumore secundo|lm hoc est bona fama, cum neminem laederent: aut certe dicit eos ante venisse, quam fama nuntiaret venturos. aut 'rumore' pro 'Rumone' posuit; nam, ut supra diximus, Rumon dictus est: unde et ficus ruminalis, ad quam eiecti sunt Remus et Romulus. quae fuit ubi nunc est lupercal in circo: hac enim labebatur Tiberis, antequam Vertumno factis sacrificiis averteretur. quamvis ficum ruminalem alii a Romulo velint dictam, quasi Romularem, alii a lacte infantibus dato: nam pars gutturis ruma dicitur. ergo si fuerit 'Rumone secundo', favente fluvio intellegimus.
Servius HOME

bav1646.328 bnf7959.196 bnf7960.152 bnf7962.82 bnf10307.384 csg861.280 med221.281 uldBPL52.81

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik