monumenta.ch > Servius > 570 > 164 > 737 > 47 > 576 > 393 > 535 > 400 > 323 > 474 > 5 > 170 > 489 > 115 > 391 > 72 > 328 > 275 > 215 > 791 > 706 > 497 > 477 > 406 > 462 > 617 > 444 > 109 > 349 > 283 > 506 > 490 > 48 > 31 > 174 > 671 > 445 > 219 > 211 > 728 > 520 > 648 > 482 > 448 > 40 > 575 > 496 > 397 > 405 > 437 > 362 > 200 > 382 > 408
    >>> Versus 409

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 408

1 lm|curriculo|lm tempore modo; alias loco, alias officio. Cicero in Oratore pro loci spatio 'haec sunt curricula ac spatia multiplicium variorumque verborum'. et multi sic distinguunt 'inde ubi prima quies - medio iam noctis abactae curriculo expulerat somnum - cum femina primum, cui tolerare colo vitam tenuique Minerva impositum'; nam 'quies curriculo expulerat somnum' aut paene nihil est - quid enim est quies nisi somnus? - aut ut sit aliquid, non est abstemia matrona illa, cum surgit quiete satiata maxime. 'cui tolerare colo vitam tenuique Minerva inpositum' et hic distinguitur; quid enim est 'inpositum cinerem'? cum illud sit pulchrius: cui castitas inposuit lanificio tolerare vitam, ut sequatur 'cinerem et sopitos suscitat ignes', ut alibi 'et sopitas ignibus aras excitat'.
Servius HOME

bav1646.339 bnf7959.201 bnf7960.157 bnf7962.82 bnf10307.393 csg861.323 med221.289 uldBPL52.90