monumenta.ch > Servius > 757 > 578 > 629 > 659 > 221 > 70 > 579 > 225 > 806 > 759 > 51 > 388 > 634 > 127 > 374 > 159 > 795 > 454
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 453 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 454

1 lm|dum haec properat|lm hoc est properanter facit: et est honesta elocutio.
2 lm|aeoliis|lm nam, ut diximus, Vulcania una est de septem Aeoliis, in quibus Aeolus regnaverat.
3 lm|lemnius|lm quia in Lemnum insulam, ut diximus, cecidit, a Iove praecipitatus vel a Iunone propter deformitatem deiectus, quam aerem esse constat, ex quo fulmina procreantur. ideo autem Vulcanus de femore Iunonis fingitur natus, quod fulmina de imo aere nascuntur: quod etiam Lucanus dicit 'fulminibus terrae propior succenditur aer, pacem summa tenent'.
Servius HOME

bav1646.341 bnf7959.202 bnf7960.158 bnf7962.82 bnf10307.395 csg861.330 med221.291 uldBPL52.91

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik