monumenta.ch > Servius > 27 > 107 > 612 > 173 > 167 > 104 > 544 > 380 > 446 > 319 > 668 > 136 > 546 > 292 > 556 > 260 > 392 > 479 > 477 > 468 > 555 > 663
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 662 <<<     >>> Versus 664

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 663

1 lm|hic|lm in eodem scuto. et congrue sacerdotes statim post templa commemorat.
2 lm|salios|lm qui sunt in tutela Iovis, Martis, Quirini. dicti Salii ideo quod circa aras saliunt et tripudiant. alii a Salio, Aeneae comite, dictos volunt.
3 lm|nudosque lupercos|lm cum in honorem Panos Lupercaliorum sollemnitas celebraretur, pecora Romanorum subito a latronibus rapta sunt. illi proiectis vestibus persecuti sunt latrones: quibus oppressis et receptis animalibus, propter rem a nudis prospere gestam consuetudo permansit ut nudi Lupercalia celebrarent.
Servius HOME

bav1646.350 bnf7959.207 bnf7960.161 bnf7962.82 bnf10307.402 csg861.362 med221.298 uldBPL52.98