monumenta.ch > Servius > 537 > 676 > 715 > 751 > 121 > 625 > 191 > 573 > 562 > 231 > 601 > 722 > 724 > 697 > 723 > 450 > 449 > 497 > 732 > 609 > 151 > 577 > 341
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 340 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 341

1 lm|sine nomine plebem|lm bene expressit et bellatoris peritiam et tironis inconsideratam aviditatem; nam Nisus reges interimit, Euryalus saevit in plebem: Sallustius 'ex insolentia avidus male faciendi'. 'sine nomine' autem dixit sine gloria, quorum per humilitatem non sunt omnibus nota nomina. atqui adiecit nomina; nam ait 'Fadumque Herbesumque subit': ergo aut 'sine dignitate et nobilitate', aut seorsum plebem dicit et seorsum nobiles, quorum nomina inseruit.
Servius HOME

bav1646.362 bnf7761.51 bnf7959.213 bnf7960.167 bnf10307.411 csg862.38 med221.308 uldBPL52.98

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik