monumenta.ch > Servius > 531 > 249 > 628 > 712 > 398 > 714 > 604 > 498 > 574 > 121 > 288 > 445 > 162 > 595 > 543 > 768 > 208 > 252 > 662 > 233 > 352 > 385 > 100 > 563 > 587 > 457 > 618 > 524 > 657 > 421 > 512 > 333 > 227 > 342 > 543 > 416
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 415 <<<     >>> Versus 417

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 416

1 lm|per tempus utrumque|lm congrue dicit telum per tempus utrumque transisse; ait enim 'diversi circumspiciunt', hoc est 'huc et illuc ora circumferunt', per quam oportunitatem potuit telum tempus utrumque transire. Asper tamen dicit: 'per tempus utrumque', hoc est 'inter tempus utrumque', ut e contra 'hunc inter fluvio Tiberinus amoeno', id est 'per hunc'. quod si est, intellegamus in fronte esse vulneratum.
Servius HOME

bav1646.365 bnf7761.51 bnf7959.214 bnf7960.168 bnf10307.413 csg862.46 med221.309 uldBPL52.98