monumenta.ch > Servius > 537 > 331 > 47 > 233 > 403 > 690 > 98 > 49 > 403 > 596 > 34 > 32 > 95 > 169 > 169 > 75 > 90 > 63 > 511 > 856 > 243 > 856 > 67 > 413 > 74 > 366 > 24 > 60 > 705 > 233 > 37 > 30 > 596
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 595 <<<     >>> Versus 597

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 596

1 lm|bis capti phryges|lm semel ab Hercule, post a Graecis. alii tradunt semel a Graecis et nunc a Latinis: hoc et magis aptum esse Numani personae, ut se vicisse existimet, qui tam iactans et petulans inducatur.
2 lm|morti praetendere muros|lm emphasis est; 'morti' enim pro 'bello' posuit: sic supra 'leti discrimina parva'.
3 lm|morti p. m.]|lm cum potuerit 'hosti' dicere: scilicet ut nihil Troianis reliquum sit, quam perire.
Servius HOME

bav1646.368 bnf7761.51 bnf7959.216 bnf7960.170 bnf10307.416 csg862.60 med221.313 uldBPL52.98

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik