monumenta.ch > Servius > 711 > 457 > 672 > 417 > 33 > 152 > 761 > 623 > 664 > 355 > 155 > 182 > 152 > 567 > 604 > 452 > 611 > 697 > 559 > 695 > 320 > 625 > 611
    >>> Versus 612

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 611

1 lm|vobis picta croco|lm vituperatio Troianorum, in qua utitur argumentis, quae in rhetoricis commemorat Cicero, a gente, ab habitu, a gestu, ab animo. et sunt molliores versus, apti ad carpendam mollitiem. sane vestes acu pictas coloribus Phryges primi invenerunt: nam ideo et artifices talium vestium phrygiones appellati sunt.
2 lm|fulgenti murice|lm purpura. hanc autem vitio et dedecori apud maiores fuisse constat: Iuvenalis 'peregrina ignotaque nobis ad scelus atque nefas quaecumque est, purpura ducit'.
Servius HOME

bav1646.369 bnf7761.51 bnf7959.216 bnf7960.170 bnf10307.416 csg862.62 med221.313 uldBPL52.98

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik