monumenta.ch > Servius > 558 > 263 > 657 > 321 > 672 > 643 > 209 > 183 > 528 > 724 > 15 > 191 > 714 > 232 > 152 > 162 > 706 > 100 > 16 > 128 > 38 > 486 > 149 > 714 > 255 > 653 > 802 > 286 > 154 > 480 > 615
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 614 <<<     >>> Versus 616

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 615

1 lm|biforem dat tibia cantum|lm bisonum, inparem. et servavit eis tibiarum suarum, id est Phrygiarum, naturam. nam tibiae aut Serranae dicuntur, quae sunt pares et aequales habent cavernas: aut Phrygiae, quae et inpares sunt et inaequales habent cavernas. ergo 'biforem' dissonum, dissimilem; non enim sunt pari modulatione conpositae: ut enim ait Varro 'tibia Phrygia dextra unum foramen habet, sinistra duo, quorum unum acutum sonum habet, alterum gravem'.
Servius HOME

bav1646.369 bnf7761.51 bnf7959.216 bnf7960.170 bnf10307.416 csg862.64 med221.313 uldBPL52.98