monumenta.ch > Servius > 290 > 644 > 662 > 569 > 299 > 102 > 204 > 465 > 691 > 527 > 456 > 579 > 589 > 454 > 529 > 379 > 214 > 260 > 161 > 500 > 706 > 502 > 635 > 369 > 361 > 186 > 598 > 624
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 623 <<<     >>> Versus 625

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 624

1 lm|statuam ante aras|lm aptam se daturum victimam ostendit: alibi 'et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram'. quotiens enim victima reluctabatur, ostendebat se inprobari: Lucanus 'discussa fugit ab ara taurus'. 'iuvencum' autem secundum Romanas caerimonias dixit: nam Iovi de tauro non immolabatur, ut etiam in tertio diximus, nisi cum triumphi nomine suovetaurium fiebat: quod tamen ideo admissum est, quia non tantum Iovi, sed et aliis diis qui bello praesunt, sacrificatur.
2 lm|aurata fronte|lm ita enim victimae ornari consueverant.
Servius HOME

bav1646.370 bnf7761.51 bnf7959.216 bnf7960.170 bnf10307.416 csg862.65 med221.313 uldBPL52.98

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik