monumenta.ch > Servius > 90 > 3 > 11 > 88 > 17 > 58 > 25 > 24 > 16 > 52 > 13 > 92 > 39 > 12 > 37 > 70 > 7 > 62 > 79 > 2 > 47 > 8 > 60 > 91 > 331 > 31 > 22 > 42 > 82 > 26 > 29 > 19 > 366 > 36 > 403 > 10 > 1 > 54 > 14 > 68
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 67 <<<     >>> Versus 69

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 68

1 lm|cassandrae impulsus furiis|lm bene 'furiis' plurali numero, quod de vaticinantibus non dicitur, ut videantur merito esse decepti qui Cassandrae insanienti crediderunt: quod falso dicitur a Iunone, sicut ex verbis probamus Anchisae, qui ait 'aut quem tum vates Cassandra moveret?'
2 lm|num linquere castra|lm illa ait 'abest', haec ait 'reliquit', ut ipsi adsignet culpam. et est status finitivus non tam dicendo 'abesse', quam 'reliquisse'.
Servius HOME

bav1646.378 bnf7761.61 bnf7959.220 bnf7960.174 bnf10307.422 csg862.98 med221.320 uldBPL52.102