| 1 | lm|quid|lm |
| 2 | lm|ve|lm |
| 3 | lm|petat|lm scilicet auxilium. |
| 4 | lm|quidve ipse ferat|lm vicissitudinem auxilii, ut supra Euandro 'accipe daque fidem'. multi autem 'quidque petat quidque ipse ferat' dicunt oportuisse dici, sed mutatam coniunctionem: neque enim ex alterius persona exponitur, sed totum ex Aeneae, et ideo 'que' coniunctione opus fuisse; 've' enim proprie 'vel' significat, ut sic 'nec patris Anchisae cineres manesve revelli'. |
| 5 | lm|mezentius arma quae sibi conciliet|lm inicit latenter timorem, ne forte possit collectis auxiliis Mezentius in regna remeare, a quibus fuerat ante depulsus. |