monumenta.ch > Servius > 299 > 833 > 479 > 278 > 312 > 442 > 521 > 725 > 303 > 531 > 521 > 775 > 626 > 51 > 15 > 305 > 546 > 289 > 468 > 104 > 133 > 328 > 303 > 661 > 226 > 544 > 446 > 525 > 31 > 626 > 203 > 153
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 152 <<<     >>> Versus 154

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 153

1 lm|admonet inmiscetque preces|lm partim rogat, partim admonet hoc solacium esse vitae humanae tutissimum, si vel mutua dentur auxilia, vel in prosperis positi etiam subiecta considerent. et est superioris versus expressio: nam edocet, quae peterent et quod eum sollicitabat. 'admonet' vero vel causa Mezentii, vel quia instabilis est et vaga fortuna.
2 lm|tarchon|lm hoc nomen ubique Graece ponit, excepto uno in loco, ut est 'haud procul hinc Tarcho et Tyrrheni': quod metri causa fecit.
Servius HOME

bav1646.381 bnf7761.62 bnf7959.222 bnf7960.176 bnf10307.424 csg862.110 med221.323 uldBPL52.104

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik