monumenta.ch > Servius > 569 > 756 > 483 > 622 > 442 > 322 > 226 > 117 > 572 > 739 > 760 > 483 > 811 > 216 > 102 > 123 > 244 > 389 > 120 > 517 > 753 > 297 > 506 > 130 > 288 > 316 > 361 > 617 > 325 > 725 > 827 > 675 > 373 > 780 > 126 > 213 > 546 > 390 > 57 > 638 > 299 > 173 > 275 > 748 > 380 > 597 > 854 > 629 > 523 > 527 > 553 > 371 > 119 > 327 > 745 > 622 > 777 > 820 > 318 > 278 > 244
   

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 244

1 lm|crastina lux|lm deest 'veniat', hoc est crastina lux veniat tantum. [et crastina lux] si ad Aeneam referas 'spectabis' et 'non inrita dicta putaris', 'crastina lux' subaudiendum 'cum venerit'. si autem ad lucem 'spectabit' legas, 'crastina lux' suspendendum. quidam
2 lm|crastina lux mea si non inrita dicta putaris ingentes rutulae spectabit caedis acervos|lm 'spectabit' est vera lectio, et ordo est 'si mea dicta inrita non putaris, crastina lux ingentes acervos caedis videbit': nam male quidam 'spectabis' legunt et ad lucem referunt. quod non procedit; nullus enim sic loquitur: o Aenea, nisi quae dico minime credis, o lux crastina ingentes caedis acervos videbis. alii more antiquo 'lux' pro 'luce' accipiunt: Lucilius in tertio 'hinc media remis Palinurum pervenio nox' pro 'nocte'. Longus ait 'deest 'venerit'': unde et ipse 'spectabis' legit.
Servius HOME

bav1646.384 bnf7761.62 bnf7959.223 bnf7960.178 bnf10307.427 csg862.123 med221.326 uldBPL52.106

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik