monumenta.ch > Servius > 203 > 557 > 104 > 442 > 806 > 174 > 345 > 107 > 612 > 459 > 566 > 693 > 760 > 406 > 734 > 526 > 615 > 312 > 577 > 644 > 153 > 446 > 59 > 426 > 575 > 431 > 754 > 394 > 486 > 481 > 451 > 666 > 283 > 533 > 255 > 770 > 510 > 427 > 627 > 332 > 473 > 380 > 154 > 403 > 423 > 509 > 314
   

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 314

1 lm|tunicam squalentem|lm splendentem loricam. 'squalentem auro' splendentem auro. et significat copiam densitatemque auri in squamarum speciem intexti: squalere enim dictum a squamarum crebritate atque asperitate, quae in serpentum pisciumve coriis visuntur: alibi 'quem pellis aenis in plumam squamis auro conserta tegebat', et alibi 'iamque adeo rutilum thoraca indutus aenis horrebat squamis'. quidquid igitur inculcatum obsitumque aliqua re erat squalere dicebatur.
2 lm|haurit|lm 'ferit' modo significat, sed non nudum latus, sed quod aperuerat: et putatur hysteroproteron. quidam militarem elocutionem putant: cum enim a latere quis aliquem adortus gladio occidit, 'haurit illum' dicunt.
Servius HOME

bav1646.386 bnf7761.62 bnf7959.224 bnf7960.178 bnf10307.428 csg862.129 med221.327 uldBPL52.106