monumenta.ch > Servius > 213 > 468 > 590 > 617 > 262 > 260 > 774 > 238 > 364 > 139 > 535 > 395 > 710 > 134 > 412 > 819 > 266 > 212 > 547 > 597 > 818 > 275 > 371 > 651 > 262 > 585 > 19 > 350 > 793 > 195 > 184 > 861
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 860 <<<     >>> Versus 862

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 861

1 lm|rhaebe div res si qua div mortalibus ulla est|lm hoc loco notant Vergilium critici, quod homini sacrilego dedit prudentem sententiam: quam rem ratio naturalis excusat. ea enim quae per naturam movent animos, in quamvis personam cadunt, illa vero tantum sunt prudentium, quae non nisi consilio et ratione deprehenduntur: unde et Terentius servis dat plerumque sententias prudentissimas quidem, sed quae se per naturam offerunt cunctis, ut 'ne quid nimis'.
Servius HOME

bav1646.399 bnf7761.60 bnf7959.230 bnf7960.184 bnf10307.438 csg862.178 med221.338 uldBPL52.107