monumenta.ch > Servius > 23 > 60 > 68 > 98 > 28 > 38 > 28 > 82 > 29 > 38 > 84 > 79 > 86 > 59 > 87 > 83 > 53 > 77
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 76 <<<     >>> Versus 78

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 77

1 lm|arsurasque comas obnubit amictu|lm harum unam, id est de duabus vestibus, induit iuveni, altera caput eius velavit: nam supra duas vestes dixit esse prolatas. 'obnubit' autem velavit, translatio a nubibus quibus tegitur caelum: unde et nuptiae dicuntur, quod nubentum capita obnubantur, id est velantur.
Servius HOME

bav1646.403 bnf7959.232 bnf7960.185 bnf10307.441 csg862.192 med221.341 uldBPL52.110