monumenta.ch > Servius > 874 > 180 > 158 > 278 > 523 > 580 > 495 > 757 > 204 > 47 > 444 > 296 > 578 > 108 > 291 > 267
    >>> Versus 268

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 267

1 lm|prima intra limina|lm in ipso limine imperii, id est in litore, quia secundum Homerum Clytemestra Agamemnoni occurrit ad litus et illic eum susceptum cum adultero inter epulas interemit: quod et Iuvenalis tangit dicens 'quippe ille deis auctoribus ultor patris erat caesi media inter pocula'. alii autem dicunt [Clytemestram dolore pellicatus, quod conperisset Cassandram a marito electam,] quod in ipso regressu, id est prima die qua domus suae limen ingressus est, [blande suscepisse, cumque ille diis penatibus se sacrificare velle dixisset,] consilio Aegisthi ab uxore vestem accepit clauso capite [et manicis,] qua inplicatus adulteri manibus interiit.
Servius HOME

bav1646.410 bnf7959.236 bnf7960.188 bnf10307.446 csg862.218 med221.347 uldBPL52.114

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik