monumenta.ch > Servius > 586 > 343 > 600 > 420 > 109 > 716 > 202 > 648 > 460 > 580 > 803 > 306 > 371 > 813 > 474 > 638 > 210 > 491 > 786 > 226 > 440 > 128 > 774 > 536
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 535 <<<     >>> Versus 537

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 536

1 lm|o virgo|lm quidam ad Camillam referunt, quia ineptum putant praesenti Opi dicere 'o virgo'. 'o' autem interiectio est.
2 lm|nostris nequiquam cingitur armis|lm 'nostris' quibus utraque gaudemus: ut etiam ipsa habeat causam doloris et maioris iracundiae. et 'cingitur' nolunt quidam esse passivum: neque enim ab alio cingitur: sed ita, quemadmodum dictum est 'fulvique insternor pelle leonis'.
Servius HOME

bav1646.419 bnf7959.240 bnf7960.191 bnf10307.453 csg862.248 med221.354 uldBPL52.114

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik