monumenta.ch > Servius > 531 > 249 > 628 > 712 > 398 > 714 > 604 > 498 > 574 > 121 > 288 > 445 > 162 > 595 > 543 > 768 > 208 > 252 > 662 > 233 > 352 > 385 > 100 > 563 > 587 > 457 > 618 > 524 > 657
    >>> Versus 658

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 657

1 lmtalides|lm ut 'Sicelides' 'Atlantides'. †anque saeiarum ducem amazonam dicit velut amazonidas, ut 'ducit Amazonidum'. et est pulchra derivatio, non tamen vera: nam verum est 'Italae': 'Italis' autem, unde est 'Italides', magis patronymicon est, quam derivativum; sicut 'Belis', unde est 'Belides': et est Graecum.
2 lm|quas ipsa decus|lm et ad delectas, et ad ipsam potest referri. 'decus' autem si ad Camillam, nobilitas, pulchritudo; si ad delectas, ornamentum, quas sibi elegit ornamentum, id est ad ornamentum.
3 lm|dia camilla|lm generosa, εὐγενής; nam Graecum est. cuius nominis etymologiam plerique volunt venire ἀπὸ τοῦ Διός: quod si est, dicemus dissentire derivationem a principalitate: nam 'dia' 'di' producit, cum Διός corripiat: sicut e contra cum 'lux' 'lu' producat, 'lucerna' 'lu' corripit.
Servius HOME

bav1646.421 bnf7959.241 bnf7960.192 bnf10307.455 csg862.258 med221.356 uldBPL52.114

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik