monumenta.ch > Servius > 856 > 303 > 76 > 240 > 125 > 843 > 133 > 895 > 490 > 674 > 790 > 212 > 243 > 518 > 138 > 915 > 315 > 640 > 842 > 463 > 102 > 118 > 326 > 305 > 141 > 369 > 195 > 721
    >>> Versus 722

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 721

1 lm|quam|lm similitudinis adverbium est; est et pronomen tam subiunctivum, quam praepositivum; est et coniunctio, ut cum dicimus 'tam hoc, quam illud'.
2 lm|accipiter saxo sacer ales ab alto|lm 'sacer' ideo, quia Marti est consecratus accipiter: aut 'sacer' avibus execrabilis, ut 'auri sacra fames': aut, quod verius est, Graecum nomen expressit: nam ἱέραξ dicitur, hoc est sacer: ἱερεύς enim Graece, latine sacerdos vocatur. cur autem Graece ita dictus sit, ratione non caret, quae nota est sacrorum peritis.
Servius HOME

bav1646.423 bnf7959.242 bnf7960.193 bnf10307.456 csg862.264 med221.357 uldBPL52.114

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik