monumenta.ch > Servius > 92 > 8 > 47 > 47 > 8 > 86 > 31 > 80 > 89 > 5 > 42 > 48 > 88 > 66 > 89 > 5 > 17 > 22 > 43 > 32 > 60 > 42 > 84 > 87 > 89 > 43 > 94 > 98 > 49 > 59 > 4 > 95 > 91 > 17 > 28 > 80 > 64 > 21 > 69 > 88 > 4 > 16 > 91 > 60 > 40 > 68 > 1 > 69 > 58 > 3 > 91 > 74
   

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 74

1 lm|neque enim turno mora libera mortis|lm duplex hoc loco est expositio. aut enim ordo est: ne, quaeso, mater, ne me lacrimis, id est tanto mortis omine, prosequaris, ad duri Martis certamina proficiscentem: neque enim Turno mora libera est non eundi post iam promissum singulare certamen. aut certe hoc dicit: noli me, mater, ad bellum euntem ominosis lacrimis prosequi: 'neque enim Turno mora libera mortis', id est neque enim in potestate mea est moram inferre venientibus fatis, ac si diceret: si inminet, periturus sum, etiam si minime ad bella proficiscar. sciendum tamen est, locum hunc unum esse de insolubilibus XIII. quae habent obscuritatem, licet a multis pro captu resolvantur ingenii.
Servius HOME

bav1646.429 bnf7761.73 bnf7959.245 bnf7960.195 bnf10307.460 csg862.286 med221.361

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik