monumenta.ch > Servius > 353 > 816 > 704 > 379 > 668 > 599 > 694 > 589 > 203 > 555 > 467 > 365 > 285 > 699 > 546 > 282 > 474 > 509 > 345 > 187 > 297 > 138 > 499 > 212 > 627 > 189 > 615 > 613 > 144 > 161 > 240 > 814 > 640 > 600 > 250 > 835 > 436 > 703 > 460 > 428 > 303 > 520 > 361 > 265 > 648 > 201 > 132 > 217 > 747 > 803 > 269 > 164 > 649 > 159
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 158 <<<     >>> Versus 160

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 159

1 lm|auctor ego audendlm nomina in 'tor' exeuntia feminina ex se faciunt, quae 'trix' terminantur, si tamen a verbo veniant, ut ab eo quod est 'lego' et 'lector' et 'lectrix' facit, 'doceo' 'doctor' et 'doctrix'. si autem a verbo non venerint, communia sunt: nam similiter et masculina et feminina in 'tor' exeunt, ut 'hic' et 'haec senator', 'hic' et 'haec balneator': licet Petronius usurpaverit 'balneatricem' dicens. tale est et 'hic' et 'haec auctor', sed tunc cum ab auctoritate descendit, ut hoc loco: cum autem venit ab eo quod est 'augeo', et 'auctor' et 'auctrix' facit, ut si dicas 'auctor divitiarum' vel 'auctrix patrimonii'.
Servius HOME

bav1646.434 bnf7761.77 bnf7959.247 bnf7960.197 bnf10307.463 csg862.299 med221.363

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik