monumenta.ch > Servius > 605 > 432 > 645 > 675 > 864 > 790 > 354 > 118 > 64 > 64 > 707 > 64 > 322 > 179 > 262 > 120 > 572 > 789 > 568 > 630 > 546 > 364 > 305 > 398 > 851 > 745 > 621 > 64 > 270 > 725 > 234 > 688 > 626 > 395 > 350 > 300 > 517
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 516 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 517

1 lm|exosum nequiquam bella|lm sic supra 'iniecere manum parcae': nam per transitum ostendit, urguentibus fatis eum ad bella deductum, quae nequiquam semper vitare cupiebat. hunc autem Menoeten oriundo Arcada fuisse intellegimus, sed habitasse circa Argos: nam Lerna palus est Argivorum, in qua eum dicit solitum fuisse piscari: nam hoc significat 'piscosae cui circum flumina Lernae ars fuerat'. et vetuste 'flumina' pro fluore dixit: neque enim Lerna fluvius est. et sic 'flumina Lernae', quomodo 'Aventini montem'. quaeritur sane quis primus 'exosum' pro peroso dixerit.
Servius HOME

bav1646.441 bnf7761.69 bnf7959.250 bnf7960.198 bnf10307.468 csg862.323 med221.367