monumenta.ch > Servius > 315 > 690 > 142 > 316 > 146 > 56 > 311 > 675 > 868 > 692 > 430 > 7 > 790 > 318 > 363 > 871 > 595 > 219 > 195 > 257 > 862 > 952 > 749 > 860 > 409 > 102 > 538 > 212 > 725 > 644 > 243 > 552 > 118 > 124 > 117 > 836
   

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 12, Versus 836

1 lm|subsident|lm remanebunt, latebunt, in Latinorum scilicet multitudine, ut 'galeaque ima subsedit Acestes'.
2 lm|ritusque sacrorum adiciam|lm verum est: nam sacra matris deum Romani Phrygio more coluerunt. * * * q et patritae leges appellatum est dixit q morem sacrorum ritusque continebant quod licet in VII. dixerit plenius tamen declarat * * * ri. q. t. nihil est enim sermo patrius Ausoniusque nisi avitus, quippe cum Ausonii antiqui Italiae populi fuisse referantur: nam patri * * * quod ait 'morem ritusque. s. adiciam' ipso titulo legis Papiriae usus est, quam sciebat de ritu sacrorum publicatam. et quod iunxit 'faciamque omnis' * * * sic enim dictae sunt leges avitae et patritae et utramque legem sacrorum complexus est. nam ritus est comprobata in administrandis sacri * * * q. civitas ex alieno ascivit sibi; cum receptum est, mos appellatur. alii ita definiunt, ritum esse, quo sacrificium uti fiat * * * tis aut institutus religiosus aut cerimoniis consecratus, isque privatus aut publicus est, publicus ut curiarum, compitorum * * *
Servius HOME

bav1646.447 bnf7761.70 bnf7959.253 bnf7960.200 bnf10307.472 csg862.344 med221.372