monumenta.ch > Seneca Maior > 7
Seneca Maior, Controversiae, 2, Casus VI <<<
Casus VII HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
0 Quidam, cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in viciniam mulieris peregrinus mercator commigravit. ter illam appellavit de stupro adiectis pretiis; negavit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit elogium: 'pudicam repperi'. adit hereditatem. redit maritus, accusat adulteri ex suspicione. 1 PORCI LATRONIS. Quamquam eo prolapsi iam mores civitatis sunt, ut nemo ad suspicanda adulteria nimium credulus possit videri, tamen ego adeo longe ab eo vitio iam [patientiam aut mium] (abesse videor, ut) magis timeam, ne quis in me aut nimiam patientiam aut nimium stuporem arguat, quod tam seram querellam detuli: non accuso adulteram nisi divitem factam; ex ea domo ream protraho, in qua iam nihil meum est. cum ego tamdiu peregrinatus sim, nullum periculum terra marique fugerim, plus (ista) intra unam viciniam quam ego toto mari quaesit. post tantos impudicitiae quaestus si tacere possum, confitendum habeo [in] hac me causa afuisse, ut in accessionem patrimoni peregrinando cum uxore certarem. illud, iudices, mihi tormentum est, quod notata iudicio vestro, ut multiplicatam dotem perdat, plus tamen ex quaestu [habet] habitura est, quam quantum damnatae perdendum est: tantum in istam dives amator effudit, (ut) post poenam quoque expediat fuisse adulteram. 2 Quae praeceperim uxori proficiscens, scio. cetera, quemadmodum adulescens formosus, dives, ignotus in viciniam formosae et in absentia viri nimium liberae mulieris commigraverit, quemadmodum adsidua satietate continuatae per diem noctemque libidinis exhaustis viribus perierit, interrogate rumorem. vos interrogo, iudices, quid offici mei fuerit: poteram ego salvo pudore meo nihil de hereditate suspicari, in qua etiam nomen auctoris ab uxore doctus sum? veni nihil aliud quam ut fortunam meam querar; nam causam melius vos nostis. 3 Tempus est, iudices, de uxore marito credi. (concedo) mulierem tam formosam amari potuisse; pudica certe sic amari, ne sollicitaretur, potuit. neque (est), quod dicat: 'non in meo istud arbitrio positum'. erratis vos, iudices, si non maius ad sollicitandam matronam putatis irritamentum spem corrumpendi quam faciem quamvis amabilem visu. si tantum in formosa sperari posset quantum placere potest, omnes formosae in se universos oculos converterent. matrona, quae (tuta) esse adversus sollicitator(um) lascivias volet, prodeat in tantum ornata, quantum ne immunda sit; habeat comites eius aetatis, qua impudici, si nihil aliud, in verecundiam annorum [re]movendi sint. ferat iacentis in terram oculos. adversus officiosum salutatorem inhumana potius quam inverecunda sit, etiam in necessaria resalutandi vice multo rubore confusa. sic se in verecundiam pigneret, (ut neget) longe ante impudicitiam suam ore quam verbo. in has servandae integritatis custobav1554.48 rdias nulla libido inrumpet. 4 Prodite mihi fronte in omne lenocinium composita, paulo obscurius quam posita veste nudae, exquisito in omnes facetias sermone, tantum non ultro blandientes, ut quisquis viderit non metuat accedere; deinde miramini, si, cum tot argumentis impudicitiam praesumpserit, cultu, incessu, sermone, facie, aliquis repertus est, qui incurrenti adulterae se non subduceret! Internuntium, puto, illa sollicita(to)ris arripi et denudari iussit, flagella et verbera et omne genus cruciatus poposcit, in plagas deterrimi mancipi vix imbecillitatem muliebris manus continuit. quotiens absentis viri nomen imploravit, quotiens, quod non una peregrinaretur, questa est! 5 nemo sic negantem iterum rogat. Cum quo questa es? apud quem indignata es? abunde te in argumentum pudicitiae profecturam putas, si stuprum tantum negaveris, quod plerumque etiam impudicissima spe uberioris praemi de industria simulat? quando de iniuria tua viro scripsisti et, ne in occasionem similis iniuriae solitudo tua pateret, maturiorem reditum rogasti? et quanto decentius contumeliam penetralium meorum uxoris epistula quam testamento sollicitatoris cognoscerem! miserrimus omnis saeculi maritus: sic contempta absentia mea etiamnunc iniuriam meam nescirem, si qui fecerat tacere voluisset. 6 Totiens sollicitata non (iram) in istam faciem, qua placere poteras, convertisti? non omne ornamentum veluti causam talis iniuriae exsecrata es? quod proximum est a promittente, rogata stuprum tacet! Inspicite adulterae censum: ex eo impune est, quod adulter isti dedit. si est aliquid, quod non (ded)erit, quid singillatim omnia percenseo? quicquid ego (ag)novi meum, do tibi; miser maritus cum omni censu meo inter munera adulteri lateo. 'sola heres esto. ' quid ita? 'habes, ' inquit 'scripsit causas: quia, cum semel appellassem, cum (iterum appellassem, cum) tertio appellassem, non corrupi. ' 7 o nos nimium felici et aureo, quod aiunt, saeculo natos! sic etiam qui impudicas quaerunt pudicas honorant? 'omnium bonorum meorum, omnis pecuniae meae sola heres esto, quia corrumpi non potuit, quia tot sollicitationibus expugnari non potuit, quia tam fideliter pudicitiam custodivit. ' tace paulisper nomen auctoris: numquid non testamentum viri creditis? ecce nullam in uxore suspicatus infamiam, inter mutuum eius amorem (aut certe ita creditum) iam moriturus tabellas occupare si volo et in(vi)cem muneribus meis imponere elogium, ex testamento adulteri petendum est. 'Sola heres esto, quamvis aliena, quamvis ignota, tantum quia pudica, quia incorrupta est. ' 8 quid? isti tam censorio adultero non mater est, non soror, non propinqua? an nulla earum pudica est? idcirco scilicet cum tantis divitiis peregrinas urbes in honorem pudicitiae ignotae perambulat: illic, ubi natus est, nulla pudica erat, atque illic, ubi negotiatus, quia nulla non prostituta erat, vacuo testamento pudica (he)res per errorem quaesita est. Ego adulteram arguo, qui in matrimonium recepi, qua communis ex ista liberos precatus sum, qui pudicam libentissime crederem. adeone iam ad omnem patibav1554.48 ventiam saeculi mos abiit, ut adversus querimoniam viri uxor alieno teste defendatur? at hercules adversus externorum quond(am) opiniones speciosissimum patrocinium erat 'ego viro placeo'. 9 at ego, si hunc morem scribendi recipitis, in conspectu vestro ita scribam: uxor mea heres (ne) esto, quod peregrinante me adamata est, quod heres ab adulescente alieno ac libidinoso relicta est, quod tam infamem hereditatem adit. a duobus vos testamentis in consilium mitto: utrum secuturi estis? quo ab adultero absolvitur an quo damnatur a viro? Unus pudicitiae fructus est pudicam credi, et adversus omnes inlecebras atque omnia delenimenta muliebribus ingeniis est veluti solum (ac) firmamentum in nullam incidisse fabulam. † novos fortasse non in omnium existimationem ocure et horrendum multa deinde ab variae daturis experimenta. † feminae quidem unum pudicitia decus est; itaque ei curandum est esse ac videri pudicam ***
Seneca Maior HOME
Seneca Maior, Controversiae, 2, Casus VI <<<
monumenta.ch > Seneca Maior > 7
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik