monumenta.ch > Seneca Maior > 6
Seneca Maior, Controversiae, 10, Casus V <<<    

Casus VI HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

0  FUR CONTIONE PROHIBEATUR. Quidam, cum divitem proditionis postulasset, noctu parietem eius perfodit, et scrinium in quo erant missae ab hostibus epistulae, sustulit. damnatus est dives. accusator contionari cum vellet, a magistratu prohibitus agit iniuriarum. 1  PORCI LATRONIS. Id solum sustuli, quod fur reliquisset. Nihil tam valde fur timui, quam ne dominus res suas non agnosceret. Fac mihi invidiam, pro(fer) furtum meum! Ago magis(tratui) tamen isti gratias, quod, cum ad illum furtum meum detulissem, furem summoveri non iussit. Ruentem civitatis statum unius parietis ruina reposui. MOSCHI. Sollicitus erat, ne quod perdiderat quaereretur. Indicium profiteor: multos furti conscios habeo. Ad illum tuli, illi ostendi: hoc furtum non solus habeo. Furtum est quod timet dominus agnoscere? Potui non esse pauper: habui quod magno venderem. teneo ecce epistulas, in quibus manifesta proditionis argumenta sunt, in quibus hostium consilia. te interrogo: si furtum est, repono? MUSAE. Furtum vocas, quod qui perdiderat negabat suum? furtum feci, sed hostibus. CLODI TURRINI. Furtum vocas, quod qui perdiderat, supplicium tulit, qui subripuerat, praemium? utri permisisses loqui, si eodem tempore et fur venisset et dominus? Potui rem publicam magno vendere vel proditori. 2  ARELLI FUSCI patris. Mille navium duces furto Troiam cepistis. si bene furto bav1554.92 v evertuntur urbes, quanto melius servantur! Si non indicavero, cuius sit, nemo agnoscet. VIBI RUFI. Cuius ego, si potuissem, non parietem tantum, pectus ipsum perfodissem. Nondum totum consummavi officium: non est tam angusta res publica, ut ab uno opprimi possit. CESTI PII. Nolite a me omnia exigere, quae scio; multa sunt, quaedam et in contione dicenda. Hoc furtum liberos vestros docete. Rogo vos, iudices, per furtum meum. Quotiens furtum meum protuli, tacet dominus. Ego fur? ecce altera iniuria! Non tu, inquit, perfodisti domum? tace, ego [non] ista melius narrare soleo. Non nego rem +precio ***
Seneca Maior HOME


© 2006 - 2025 Monumenta Informatik