monumenta.ch > Agobardus Lugdunensis > II.
Agobardus Lugdunensis, Liber apologeticus pro filiis Ludovici Pii, I. <<< >>> III.
II. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
1 Igitur cum praedictus domnus et imperator quietus esset in domo, et florens in palatio suo, cum adhuc iuvenem coniugem sub sui reverentia custodiret, et secundum Apostolum, uxorium debitum illi persolveret, in processu vero dierum cum coepissent haec primum tepescere, deinde frigescere, ac per hoc et mulier resolvi in lasciviam, cessantibus licitis conversa imo adversa ad illicita, adscivit sibimet aptas personas ad perpetranda turpia, et primum latenter, deinde impudenter. 2 Cognoverunt autem hoc initio pauci, deinde plures; ad postremum autem multitudo palatii, et regni, ac finium terrae, quam rem irridebant minores, dolebant maiores, omnes autem clari viri intolerandum iudicantes. 3 Concitati itaque sunt spiritus filiorum imperatoris rationabili zelo, videntes maculatum stratum paternum, sordidatum palatium, confusum regnum, et obscuratum nomen Francorum, quod hactenus clarum fuerat in toto orbe. 4 Et surgentes singuli uno et pio consensu in emundatione scelerum, convenerunt simul; et aliis comprehensis, aliis effugatis, auctricae vero malorum exclusa a palatio, inclusa custodiae, mutato habitu regali, induto habitu sanctimoniali, reddiderunt patrem quieti et aliquantulae honestati. 5 Cumque per nimiam filiorum remissionem bene acta dissolverentur, per carnalium blandimenta et cupidorum scelestos favores, atque indecoras adulationes, iterum mulier, tanquam legitima domina, revocata est in palatium, et praelata consiliis et consiliariis; cuius instigationibus mutata est mens rectoris, et coepit duris cornibus ventilare filios, et conturbare populos. 6 Sicque factum est inauditum antea mortalibus, ut non tam persecuti iniuste sustinerent persecutiones, quam persecutores inviti et coacti exercerent, et non solum exercerent, sed et sustinerent, dum violentissime in diversa et contraria iuramenta compelluntur.