monumenta.ch > Agobardus Lugdunensis > III.
Agobardus Lugdunensis, Liber apologeticus pro filiis Ludovici Pii, II. <<< >>> IV.
III. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
1 Attendite et videte si factum est unquam huiusmodi. 2 Iuratum est ergo imperatori seniori, et eodem iubente iidem ipsi iuraverunt imperatori iuniori; et iterum ipso faciente, aliqui ex ipsis iuraverunt regi fratri, et ad postremum pene omnes compulsi sunt iurare puero. 3 Et ne ibi quidem remansit. 4 Sed quasi nihil horum fuisset, adhuc exorta sunt iuramenta. 5 Nunquid super his non visitabo, dicit Dominus? Et inulta remanebit despectio Dei, et pollutio nominis eius? sicut scriptum est: Non peierabis, nec pollues nomen Domini Dei tui. 6 Ecce patefactis abyssis stultitiarum, ad quid perventum est? Cum enim deberent exercitus mitti adversus exteras gentes, et ipse imperator adversus barbaras nationes dimicare, ut eas fidei subiugaret ad dilatandum terminum regni fidelium (Sic namque orat universalis Ecclesia in solemnibus illis orationibus, diebus Passionis Dominicae, pro imperatoribus: Ut Deus illis subiectas faciat barbaras nationes); nunc e contrario omne regnum cum extremitatibus suis conglobatur in unum in medio sui, diversa tamen intentione, dum alii parantur ad intestina viscera disrumpenda, alii ad pacandam, si fieri potest, iniustissimam discordiam: qui omnes pia mente perpendere debuerant quod dicitur in praedictis orationibus, ubi sacerdos admonet, dicens: Oremus et pro Christianissimo imperatore nostro, ut Deus et Dominus noster subditas illi faciat omnes barbaras nationes, ad nostram perpetuam pacem. 7 Domus ergo Dei, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis, orat ut Christianissimo imperatori barbari subiiciantur, non ut subiecti conturbentur et barbarizentur. 8 Neque enim Christianissimi imperatoris est subiectos exturbare et unitos dividere.