monumenta.ch > Agobardus Lugdunensis > IV.
Agobardus Lugdunensis, Liber apologeticus pro filiis Ludovici Pii, III. <<<     >>> V.

IV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1  O Domine Deus coeli ac terrae, cur permisisti fidelissimum et Christianissimum servum tuum imperatorem nostrum in tantam devenire negligentiam, ut videre nolit quibus malis circumdatus sit? Diligit enim odientes se, et odit diligentes se. 2  Quid si verum est quod plerique, qui subtilius intelligere videntur, affirmant; quod scilicet sint aliqui in latere eius, qui inhianter exspectant exterminium filiorum eius? Quod si viderint, collatum habent inter se ut in imperatorem mittant manum, et dispertiant sibi regnum. 3  Hoc utrum verum sit, ipsi norunt. 4  Multi tamen sunt, qui non ambigunt illos de quibus dicitur, ita incumbere regno, tanquam parieti inclinato et maceriae impulsae. 5  Unde constat, quia nisi Deus subvenerit, aut exteris dabitur regnum, aut in multos tyrannos dispertietur; quod in hoc assimilatur: quoniam imperator, qui adversus barbarorum reges bella iusta disponere debuerat, adversus dilectores sui filios iniusta agere parat.