monumenta.ch > Agobardus Lugdunensis > V.
Agobardus Lugdunensis, Liber apologeticus pro filiis Ludovici Pii, IV. <<<     >>> VI.

V. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1  Dicunt etiam aliqui quod domina palatii senioris, extra illa quae de eius occultis et non occultis dicuntur, ludat pueriliter, spectantibus etiam aliquibus de ordine sacerdotali, et plerisque colludentibus, qui (secundum formam quam Apostolus scribit de eligendis episcopis, dicens: Domus suae bene praepositum, filios habentem subditos cum omni castitate; quia si quis domus suae praeesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam habebit? ) praedicare debuerant dominae ludenti: Si qua regina semetipsam regere non novit, quomodo de honestate palatii curam habebit? aut quomodo gubernacula regni diligenter exercet? Reducere quoque ei ad memoriam debuerant, quod supradictae sententiae congruenter aptari potest, quantum tamen ad exteriorem sensum pertinet, quod in alio loco sacra Scriptura dicit: Mulier diligens corona est viro suo; et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit. 2  Et iterum: Tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier comparantur. 3  Qui retinet eam quasi qui ventum teneat, et oleum dexterae suae evacuet. 4  Sed forte dicturus est aliquis: Haec non est litigiosa, sed suavis, et blanda. 5  Quibus verbis respondendum est, non est maius litigium, quam boni patris bonos filios irritare, exacerbare, exhonorare, et penitus a patre alienare velle: quae quia propter solam pulchritudinem a viro inofficiose diligi fertur, inculcandum utrique fuerat quod iterum eadem Scriptura dicit: Fallax gratia, et vana est pulchritudo. 6  Mulier timens Dominum ipsa laudabitur.