monumenta.ch > Agobardus Lugdunensis > VI.
Agobardus Lugdunensis, Liber apologeticus pro filiis Ludovici Pii, V. <<< >>> VII.
VI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
1 Nunc igitur omnes timentes et amantes Deum, regem quoque et regnum, pacata societate, rebus mundi utentes, rebus divinis fruentes, omni conamine dare operam debent ut exprimatur vulnus iniquitatis, et obducatur cicatrix sanitatis, absque sanguinis effusione, absque strage interfectionis, absque amaritudine iurgiorum, absque turbulenta et fetida commixtione spirituum immundorum. 2 Ut vere dicatur de Ecclesia huius regni: Haec est domus Dei, et porta coeli. 3 Portae autem inferi non praevalebunt adversus eam. 4 Et iterum: Dominus Deus tuus in medio tui fortis, ipse salvabit. 5 Gaudebit super te in laetitia, silebit in dilectione tua, et exsultabit super te in laude. 6 Nugas, qui a lege recesserant, congregabo, quia ex te erant; ut non ultra habeas super eis opprobrium: et dicat omnis populus: Amen, amen, et hymnum Deo.