monumenta.ch > Agobardus Lugdunensis > VII.
Agobardus Lugdunensis, Liber apologeticus pro filiis Ludovici Pii, VI. <<< >>> VIII.
VII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
1 Sicut veritas non est tantum in dictis, sed et in factis, (sic enim Apostolus demonstrat, dicens: Veritatem facientes in charitate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus. 2 Et alius Apostolus: Filioli, non diligamus verbo, nec lingua, sed opere et veritate. 3 Et iterum: Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et non facimus veritatem), ita quoque mendacium non est tantummodo verborum, sed et factorum; sicut in Apocalypsi loquitur Dominus, dicens: Non intrabit in eam (haud dubium quin civitatem coelestem) aliquid coinquinatum, et faciens abominationem et mendacium. 4 Et paulo post: Omnis qui amat et facit mendacium. 5 Et Dominus in Evangelio de inventore omnium malorum ait: Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit. 6 Si ergo illa veritas (de qua et in Psalmis cantamus: Prope esto, Domine, et omnes viae tuae veritas) omnium hominum mentes possideret, etiam sine rectoribus et principibus res mundi concordi societate pacatae manerent. 7 Nunc autem quia ille qui in veritate non stetit, contra veritatem agere nunquam desistit, et dormientibus hominibus scandalorum zizania seminare non cessat, apta sibi corda satis inveniens, quae foveant et nutriant semina eius; redundat malum commotionis, quod quietem pacis et unitatis insano furore conturbet. 8 Propter quod sollicite vigilandum est et sagaciter agendum contra corruptores veritatis et pacis, lingua et manu; ut aut cohibeantur, aut comprimantur.