monumenta.ch > Agobardus Lugdunensis > VIII.
Agobardus Lugdunensis, Liber apologeticus pro filiis Ludovici Pii, VII. <<<     >>> IX.

VIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1  Commotio itaque huius temporis et harum regionum, quae mira omnipotentis Dei suavitate et dulcedine sine conflictu armorum sedata est, non segniter memoranda est; sed debet corda fidelium in laudibus Dei et gratiarum actione alacriter succendere, et ad solertiam cautelae sollicita reddere, Quae commotio et conturbatio quale habuerit initium, vel originem, non est penitus reticendum. 2  Igitur cum Christianissimus et piissimus imperator domnus Ludovicus bonae coniugis fide et moribus sibi congruentis consortium amisisset, necesse fuit ut aliam sibi acciperet, quae ei posset esse adiutrix in regimine et gubernatione palatii et regni. 3  Sed occulto Dei iudicio talis assumpta est, quae licet in primis annis viri et domini sui virtute et potestate pressa, subdita fuerit, tamen in processu temporis talis inventa est, quae magnorum fluctuum commotio et conturbationis largus thesaurus esse posset; quae non solum plebes, ac populos, sive principes, verum etiam elegantissimos filios imperatoris, etiam coniugatos, et gubernacula regnorum possidentes, affligeret, contristaret, et conturbaret, et pene attereret et exterminaret. 4  Cumque talibus incrementis viderent hi quibus curae erat de statu et honore regni, ac tranquillitate pacis, et quiete populi, dehonestari palatium, obscurari claritatem regni, et ad ignominiam deduci nomen regnantium, coeperunt queri, et murmurare, ac dolere, et deplorare. 5  Inter haec concitati sunt spiritus virorum honoratorum, et filiorum regis; et crescente colludio, accedente etiam consilio, convenerunt singuli de loco suo, et coniuncti ad palatium, effugaverunt ministros sceleris; et reginam, quae totius mali causa erat, excluserunt de domo et honore regni, et constituerunt in retrusionem exsilii; ac deinceps quasi iam liberatum bonum patrem de laqueo ruinae, gaudebant se implesse quod inscriptum est: Eiice derisorem, et exibit cum eo iurgium, cessabuntque causae et contumeliae. 6  Hoc tam irreprehensibile factum et omni laude dignissimum cum complessent filii, redierunt ad sua, restituto patre honori et gloriae suae.