monumenta.ch > Agobardus Lugdunensis > IX.
Agobardus Lugdunensis, Liber apologeticus pro filiis Ludovici Pii, VIII. <<< >>> X.
IX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
1 His ita transactis, inimicus omnis boni, auctorque omnis mali, qui non reliquerat corda possessa, sategit instaurare et redintegrare malum suum; et regina (quae mutato habitu regali putabatur perdurare in habitu sanctimoniali, sicut ordo poscebat et rectitudo iudicii docebat) reducta est in palatium, et assumpta in consortium quasi legitima coniux, quod esse iam nullatenus poterat. 2 Collocata itaque turpiter et indecenter in fastigio regali, prius malum auxit et multiplicavit. 3 Ad quod bonus filius quid agere debuit? Nunquid dissimulare? Nunquid silere? Nunquid quiescere? Non ita placuit illi indormitabili oculo, qui custodit Israel suum; sed suscitavit spiritus filiorum, et convenerunt iterum ad succidendam recidivam malorum stirpem. 4 Timebant enim ne patri eveniret illud quod de quodam rege Scriptura sancta loquitur, dicens: Igitur non fuit alter talis ut Achab, qui venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini. 5 Concitavit enim eum Iezabel uxor sua, et abominabilis factus est.