monumenta.ch > Agobardus Lugdunensis > X.
Agobardus Lugdunensis, Liber apologeticus pro filiis Ludovici Pii, IX. <<<     >>> XI.

X. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1  Sed forte aliquis diversae voluntatis homo amovere nitatur haec verba Scripturae sanctae, tanquam inconvenientia, eo quod sequatur, in tantum, ut sequeretur idola Amorrhaeorum. 2  Noverit quisquis ille est, non posse evacuari congruentiam in hoc loco. 3  Quoniam tempore legis in veteri populo idola et simulacra significabant omnes errores in novo populo, tempore videlicet gratiae. 4  Nam et ipse ordo horum verborum ita intelligendus est: Abominabilis factus est diversis cupiditatibus et illecebris, ut etiam evidenter ad cultum rueret idolorum. 5  Quisquis autem aliter hic sentire vult, penset qualiter contradicat Apostolo dicenti: Et avaritiam, quae est simulacrorum servitus; et videat quam veraciter dictum sit: Radix omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes, erraverunt a fide. 6  Si ergo cupiditas errare facit a fide, et avaritia simulacrorum est servitus; quod malum remanet, quod non de radice cupiditatis oriatur? Propter quod fideliter colligendum est, omnes appetitores divitiarum, gloriae, et honoris saecularis, atque primatus, quam non longe absint ab idolorum cultura.