monumenta.ch > Agobardus Lugdunensis > XI.
Agobardus Lugdunensis, Liber apologeticus pro filiis Ludovici Pii, X. <<< >>> XII.
XI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
1 Haec propterea dicimus, ut ostendamus mala et bona antiquorum, malis et bonis congruenter aptari, et his qui errant in novo populo. 2 Et quanquam Achab concitante se uxore sua erraverit a fide; et ea auctrice perpetraverit facinus illud de morte Naboth Iezrahelitae, correptus tamen ab Elia propheta, non correctus, compulsus est agere poenitentiam: qua actione poenitentiae mala sibi imminentia distulit, non abstulit. 3 Hoc si recte perpendatur, liquido demonstrat quantum noceant uxores malae viris suis. 4 Iehu autem, quem Dominus suscitavit in regem ad puniendam domum Achab et eius deceptricem uxorem, licet aeternam vitam non promeruerit, eo quod a peccatis Ieroboam non recesserit, quia studiose exercuit ultiones Domini de Iezabel, et domus eius quem illa concitaverat, concessum est ei ut filii eius usque ad quartam generationem regnarent. 5 Post eum beatus quoque Ioiada et sanctus pontifex, qui Athaliam impiissimam interfici iussit, et Ioas in solio patris collocavit, et Hierusalem a sordibus et immunditiis purgavit, tali eum laude exornat Scriptura divina, dicens: Senuit autem Ioiada plenus dierum, et mortuus est cum centum triginta esset annorum; sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum cum Israel, et cum domo eius. 6 Ecce iste pius sacerdos, et temporali et aeterna retributione remuneratus est; Iehu autem tantum temporali.