monumenta.ch > Agobardus Lugdunensis > XII.
Agobardus Lugdunensis, Liber apologeticus pro filiis Ludovici Pii, XI. <<< >>> XIII.
XII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
1 Videamus quoque quid Samson contigerit, quem Apostolus in catalogo virorum iustorum enumerat. 2 Amavit itaque mulierem non amantem se; quae plus obtemperavit inimicis eius, quam amico amanti se. 3 Et quia ille vir iustus credidit mulieri infideli, ideo et lumen oculorum amisit, et ducatum Israeliticae gentis perdidit. 4 Cui licet postea restituta sit virtus pristina, et ignominiosam vitam gloriosa morte finierit; aeterna quidem vita non caruit, tamen ducatum pristinum non recuperavit. 5 Sic ergo dignetur domnus dudum imperator pie perpendere, ut coeleste et sempiternum regnum non perdat: qui deceptus a muliere, terrenum et temporale amisit. 6 Cedat divinis iudiciis, quia nihil in terra sine causa. 7 Voveat et reddat Domino Deo terribili et ei quae aufert spiritum principum. 8 Bonorum enim regum est dicere: Semper quasi tumentes super me fluctus timui Deum. 9 Haec dicit beatus Iob: qui conanti se decipere uxori suae non consensit, sed rigida invectione redarguit dicens: Quasi una de stultis mulieribus locuta es. 10 Qui et in alio loco de Deo dicit: Apud ipsum est fortitudo et sapientia. 11 Ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur. 12 Et: Baltheum regum dissolvit, et praecingit fune renes eorum. 13 Et iterum: Qui immutat cor principum populi terrae, et decipit eos ut frustra incedant per invium. 14 Quod et ipsi beato Iob contingeret, si suasionem uxoris suae libenter audisset. 15 Ideo ergo terribilis Dominus, non tantum populis terrae, sed et ipsis principibus populi: de quo quidam rex superbus et humiliatus confitetur coactus dicens: Altissimo benedixi, et viventem in sempiternum laudavi, et glorificavi: quia potestas eius potestas sempiterna, et regnum eius in generationem et generationem. 16 Et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt: iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae, et non est qui resistat manui eius, et dicat ei: Quare fecisti? Et post pauca: Nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo, et magnifico, et glorifico regem coeli: quia omnia opera eius vera, et viae eius iudicia, et gradientes in superbia potest humiliare.