monumenta.ch > Agobardus Lugdunensis > XIII.
Agobardus Lugdunensis, Liber apologeticus pro filiis Ludovici Pii, XII. <<<    

XIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1  Neque ullo modo haec idcirco dicimus, ut domnum quondam nostrum imperatorem impiis et infidelibus regibus comparemus. 2  Sed quia permisit se a muliere iniqua decipi, contigit illi quod scriptum est: Qui conturbat domum suam, possidebit ventos. 3  Per quam conturbationem, et ventorum possessionem, perpetrata sunt innumerabilia periuria, et depraedationes immensae, cum homicidiis, adulteriis et incestis: pro quibus omnibus poenitentiis necessarium est religiosissimo quondam imperatori, ut redeat ad cor suum, agatque poenitentiam, humiliatus sub potenti manu Dei, cui non est impossibile tribuere illi exaltationem aeternae vitae: quia exaltatio temporalis vitae iam non congruit illi, qui conturbata domo et mente, divina dispensatione et iudicio cessit alteri, et locum dedit non cuilibet inimico aut extraneo, sed charissimo filio. 4  Propter quod in omni iucunditate et exsultatione cordis sui summas gratiarum actiones summo omnipotenti Deo indesinenter persolvere debet; quia, sicut semper optavit, non successit illi in regnum inimicus expugnator, sed filius amator. 5  Nunc ergo audiant omnes in commune tumultuosi et quieti Prophetam dicentem: Sileat omnis terra a facie Domini. 6  Et Psalmistam: Timeat Dominum omnis terra, ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem. 7  Quoniam ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt, et caetera.