monumenta.ch > Anselmus Cantuariensis > PRAEFATIO
PRAEFATIO SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
1 Opus subditum propter quosdam, qui antequam perfectum et exquisitum esset, primas partes eius, me nesciente, sibi transcribebant, festinantius quam mihi opportunum esset, ac ideo brevius quam vellem sum coactus, ut potui, consummare. 2 Nam plura, quae tacui, inseruissem et addidissem, si in quiete et congruo spatio illud mihi edere licuisset. 3 In magna enim cordis tribulatione, quam unde et cur passus sim novit Deus, illud in Anglia rogatus incoepi, et in Capuana provincia peregrinus perfeci. 4 Quod secundum materiam, de qua editum est, Cur Deus homo nominavi, et in duos libellos distinxi. 5 Quorum prior quidem infidelium respuentium Christianam fidem, quia rationi putant illam repugnare, continet obiectiones et fidelium responsiones: ac tandem remoto Christo (quasi nunquam aliquid fuerit de illo) probat rationibus necessariis esse impossibile ullum hominem salvari sine illo. 6 In secundo autem libro similiter, quasi nihil sciatur de Christo, monstratur non minus aperta ratione et veritate naturam humanam ad hoc institutam esse, ut aliquando immortalitate beata totus homo, id est in corpore et in anima frueretur: ac necesse esse ut hoc fiat de homine, propter quod factus est; sed nonnisi per hominem Deum, atque ex necessitate omnia, quae de Christo credimus, fieri oportere. 7 Hanc praefatiunculam cum capitulis totius operis, omnes, qui librum hunc transcribere volent, ante eius principium, ut praefigant, postulo: quatenus in cuiuscunque manus venerit, quasi in eius fronte aspiciat si quid in toto corpore sit quod non despiciat.