monumenta.ch > Eucherius Lugdunensis > Praefatio.


Praefatio. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1  Domino beatissimo in Christo SALVIO episcopo EUCHERIUS Mitto ad beatitudinem tuam, nostrorum martyrum passionem. 2  Verebar enim, ne per incuriam tam gloriosi gesta martyrii ab hominum memoria tempus aboleret. 3  Porro ab idoneis auctoribus rei ipsius veritatem quaesivi, ab his utique qui affirmabant ab episcopo Genavensi sancto Isaac, hunc quem retulit passionis ordinem cognovisse; qui, credo, rursum haec retro a beatissimo episcopo Theodoro viro temporis anterioris, acceperat. 4  Itaque cum alii ex diversis locis atque provinciis in honorem officiumque sanctorum auri atque argenti, diversarumque rerum munera offerant, nos scripta haec nostra vobis suffragantibus dignanter offerimus; exposcens pro his intercessionem omnium delictorum, atque in posterum iuge praesidium patronorum semper meorum. 5  Mementote vos quoque nostri, in conspectu Domini, sanctorum semper officiis inhaerentes, domine sancte, et merito beatissime frater.