monumenta.ch > Eucherius Lugdunensis > 2
Eucherius Lugdunensis, Passio Agaunensium martyrum, Liber, , I. <<< >>> III.
II. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
1 Sub Maximiano, qui Romanae reipublicae cum Diocletiano collega imperium tenuit, per diversas fere provincias laniati, aut interfecti sunt martyrum populi. 2 Idem namque Maximianus, sicut avaritia, libidine, crudelitate, caeterisque vitiis obsessus furebat; ita etiam exsecrandis gentilium ritibus deditus, et erga Deum coeli profanus, impietatem suam ad exstinguendum Christianitatis nomen armaverat. 3 Si qui tunc Dei veri cultum profiteri audebant, sparsis usquequaque militum turmis, vel ad supplicia, vel ad necem rapiebantur: ac velut vacatione barbaris gentibus data, prorsus in religionem arma commoverat. 4 Erat eodem tempore in exercitu legio militum, qui Thebaei appellabantur. 5 Legio autem vocabatur, quae tunc sex millia ac sexcentos viros in armis habebat. 6 Hi in auxilium Maximiano ab Orientis partibus acciti venerant, viri in rebus bellicis strenui, et virtute nobiles, sed nobiliores fide, erga imperatorem fortitudine, erga Christum devotione certabant. 7 Evangelici praecepti etiam sub armis non immemores, reddebant quae Dei erant Deo, et quae Caesaris Caesari restituebant. 8 Itaque cum hi, sicut et caeteri militum, ad pertrahendam Christianorum multitudinem destinarentur; soli crudelitatis ministerium detrectare ausi sunt, atque huiusmodi praeceptis se obtemperaturos negant. 9 Maximianus non longe aberat; nam se circa Octodorum itinere fessus tenebat: ubi cum ei per nuntios delatum esset legionem hanc adversus mandata regia rebellem in Acaunensibus angustiis substitisse, in furorem instinctu indignationis exarsit. 10 Sed mihi priusquam reliqua commemorem, situs loci eius relationi inserendus videtur.