monumenta.ch > Eucherius Lugdunensis > 3
Eucherius Lugdunensis, Passio Agaunensium martyrum, Liber, , II. <<<     >>> IV.

III. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1  Acaunus sexaginta ferme millibus a Genavensi urbe abest, quatuordecim vero millibus distat a capite Lemanni lacus, quem influit Rhodanus. 2  Locus ipse iam inter Alpina iuga in valle situs est: ad quem pergentibus difficili transitu asperum atque arctum iter panditur. 3  Infestus namque Rhodanus saxosi montis radicibus vix pervium viantibus aggerem relinquit. 4  Evictis transmissisque angustiarum faucibus, subito nec exiguus inter montium rupes campus aperitur. 5  In hoc legio sancta consederat. 6  Igitur, sicut supra diximus, cognito Maximianus Thebaeorum responso, praecipiti ira fervidus, ob neglecta imperia, decimum quemque ex eadem legione gladio feriri iubet, quo facilius caeteri regiis praeceptis territi metu cederent: redintegratisque mandatis, edicit ut reliqui in persecutionem Christianorum cogantur. 7  Ubi vero ad Thebaeos denuntiatio iterata pervenit, cognitumque ab eis est iniungi sibi rursum exsecutiones profanas, vociferatio passim ac tumultus in castris exoritur affirmantium numquam se ulli in haec tam sacrilega ministeria cessuros; idolorum profana semper detestaturos, sacrae et divinae religionis cultui instituros; unum se aeternitatis Deum colere; extrema experiri satius esse quam adversus Christianam fidem venire. 8  His deinde compertis, Maximianus omni bellua cruentior, rursus ad ingenii sui saevitiam redit, atque imperat ut iterum decimus eorum morti detur, et caeteri nihilominus ad haec quae spreverant compellerentur. 9  Quibus iussis denuo in castra perlatis, segregatus est atque percussus qui decimus sorte obvenerat; reliqua vero se militum multitudo mutuo sermone instigabat ut in tam praeclaro opere persisterent.