monumenta.ch > Eucherius Lugdunensis > 4
Eucherius Lugdunensis, Passio Agaunensium martyrum, Liber, , III. <<<     >>> V.

IV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1  Incitamentum tamen maximum fidei in illo tempore penes sanctum Mauricium fuit, primicerium tunc, sicut traditur, legionis eius, qui cum Exsuperio, ut in exercitu appellant, campiductore, et Candido senatore militum, accendebat, exhortando singulos et monendo fidem; commilitonum etiam martyrum exempla ingerens, pro sacramento Christi, pro divinis legibus, si ita necessitas ferret, omnibus moriendum suadebat, sequendosque admonebat socios illos et contubernales suos qui iam in coelum praecesserant. 2  Flagrabat enim iam tunc in beatissimis viris martyrii gloriosus ardor. 3  His itaque primoribus suis atque auctoribus animati, Maximiano insania adhuc aestuanti mandata mittunt, sicut pia, ita et fortia, quae feruntur fuisse in hunc modum. 4  Milites sumus, imperator, tui; sed tamen servi, quod libere confitemur, Dei. 5  Tibi militiam debemus, illi innocentiam; a te stipendium laboris accepimus, ab illo vitae exordium sumpsimus. 6  Sequi te imperatorem in hoc nequaquam possumus, ut auctorem negemus Deum, utique auctorem nostrum, Dominum, auctorem, velis nolis, et tuum. 7  Si non ad tam funesta compellimur, ut hunc offendamus, tibi, ut fecimus hactenus, adhuc parebimus; sin aliter, illi parebimus potius quam tibi. 8  Offerimus nostras in quemlibet hostem manus; quas sanguine innocentium cruentare nefas ducimus. 9  Dexterae istae pugnare adversum impios atque inimicos sciunt; laniare pios et cives nesciunt. 10  Meminimus, nos pro civibus potius quam adversus cives arma sumpsisse. 11  Pugnavimus semper pro iustitia, pro pietate, pro innocentium salute: haec fuerunt hactenus nobis pretia periculorum. 12  Pugnavimus pro fide, quam quo pacto conservabimus tibi, si hanc Deo nostro non exhibemus? Iuravimus primum in sacramenta divina; iuravimus deinde in sacramenta regia: nihil nobis de secundis credas necesse est, si prima perrumpimus. 13  Christianos ad poenam per nos requiri iubes. 14  Iam tibi ex hoc alii requirendi non sunt: habes hic nos confitentes Deum Patrem auctorem omnium, et Filium eius IESUM CHRISTUM DEUM credimus. 15  Vidimus laborum, periculorumque nostrorum socios, nobis quoque eorum sanguine aspersis, trucidari ferro; et tamen sanctissimorum commilitonum mortes, et fratrum funera non flevimus, non doluimus; sed potius laudavimus, et gaudio prosecuti sumus, quia digni habiti essent pati pro Domino Deo eorum. 16  Et nunc non nos vel haec ultima vitae necessitas in rebellionem coegit: non nos adversum te, imperator, armavit ipsa saltem, quae fortissima est in periculis, desperatio. 17  Tenemus ecce arma, et non resistimus: quia mori quam occidere satis malumus, et innocentes interire quam noxii vivere peroptamus. 18  Si quid in nos ultra statueris, si quid adhuc iusseris, si quid admoveris; ignes, tormenta, ferrum subire parati sumus. 19  Christianos nos fatemur, persequi Christianos non possumus.