monumenta.ch > Eucherius Lugdunensis > 5
Eucherius Lugdunensis, Passio Agaunensium martyrum, Liber, , IV. <<<     >>> VI.

V. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1  Cum haec talia Maximianus audisset, obstinatosque in fide Christi cerneret animos eorum, desperans gloriosam eorum constantiam posse revocari, una sententia interfici omnes decrevit; et rem confici circumfusis militum agminibus iubet. 2  Qui cum missi ad beatissimam legionem venissent, stringunt in sanctos impii ferrum, mori non recusantes vitae amore. 3  Caedebantur itaque passim gladiis, non reclamantes saltem aut repugnantes; sed depositis armis cervices persecutoribus praebentes, et iugulum persecutoribus vel intectum corpus offerentes. 4  Non vel ipsa suorum multitudine, non armorum munitione elati sunt, ut ferro conarentur asserere iustitiae causam; sed hoc solum reminiscentes, se illum confiteri, qui nec reclamando ad occisionem ductus est, et tamquam agnus non aperuit os suum: ipsi quoque tamquam grex Dominicarum ovium, laniari se tamquam ab irruentibus lupis passi sunt. 5  Operta est terra illic procumbentibus in mortem corporibus piorum, fluxeruntque pretiosi sanguinis rivi. 6  Quae umquam rabies absque bello tantam humanorum corporum stragem dedit? quae feritas ex sententia sua tot simul perire vel reos iussit? Ne iusti punirentur, multitudo non obtinuit, cum inultum esse soleat, quod multitudo delinquit. 7  Hac igitur crudelitate immanissimi tyranni confectus est ille sanctorum populus, qui contempsit rem praesentium ob spem futurorum. 8  Sic interfecta est illa plane angelica legio, quae, ut credimus, cum illis angelorum legionibus iam conlaudat semper in coelis Dominum Deum Sabaoth.