monumenta.ch > Eucherius Lugdunensis > 6
Eucherius Lugdunensis, Passio Agaunensium martyrum, Liber, , V. <<<     >>> VII.

VI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1  Victor autem martyr nec legionis eiusdem fuit, neque miles; sed emeritae iam militiae veteranus. 2  Hic cum iter agens subito incidisset in hos qui passim epulabantur laeti martyrum spoliis, atque ab his ad convescendum invitatus, prolatam ab exsultantibus per ordinem causam cognovisset, ac detestatus convivas, detestatusque convivium, refugiebat; requirentibusque ne et ipse forsitan Christianus esset, Christianum se esse, et semper futurum esse respondit; ac statim ab irruentibus interfectus; caeterisque martyribus in eodem loco, sicut morte, ita etiam honore coniunctus est. 3  Haec nobis tantum de numero illo martyrum comperta sunt nomina: id est beatissimorum Mauricii, Exsuperii, Candidi atque Victoris; caetera vero nobis quidem incognita; sed in libro vitae scripta sunt. 4  Ex hac eadem legione fuisse dicuntur etiam illi martyres Ursus et Victor, quos Salodoro passos fama confirmat. 5  Salodorum vero castrum est supra Arulam flumen, neque longe a Rheno positum.