monumenta.ch > Eucherius Lugdunensis > 7
Eucherius Lugdunensis, Passio Agaunensium martyrum, Liber, , VI. <<< >>> VIII.
VII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
1 Operae pretium est etiam illud indicare qui deinde Maximianum trucem tyrannum exitus consecutus est. 2 Cum dispositis insidiis genero suo Constantino tunc regnum tenenti mortem moliretur, deprehenso dolo eius, apud Massiliam captus, nec multo post strangulatus, teterrimoque hoc supplicio affectus, impiam vitam digna morte finivit. 3 At vero beatissimorum Acaunensium martyrum corpora, post multos passionis annos, sancto Theodoro eiusdem loci episcopo revelata traduntur; in quorum honorem cum exstrueretur basilica, quae vastae adiuncta rupi, non tantum latere acclinis iacet, quid miraculi tunc apparuerit nequaquam tacendum putavi. 4 Accidit ut inter reliquos artifices, qui invitati convenisse ad illud opus videbantur, quidam adesset faber, quem adhuc gentilem esse constaret. 5 Hic cum Dominico die, quo caeteri ad exspectanda diei illius festa abscesserant, in fabrica solus substitisset, in illo secreto se subito clara luce manifestantibus sanctis hic idem faber rapitur, atque ad poenam vel ad supplicia distenditur; et visibiliter turbam martyrum cernens, verberatus etiam et increpatus, quod vel die Dominico ecclesiae solus deesset, vel illud fabricae opus sanctum suscipere gentilis auderet. 6 Quod adeo misericorditer a sanctis factum constitit, ut faber ille consternatus et territus, salutare sibi nomen poposcerit, statimque Christianus effectus sit.